CANEM secandi in duas partes ritus

CANEM secandi in duas partes ritus
CANEM secandi in duas partes ritus
adhibitus olim Macedonibus, in lustrando exercitu, memoratur Livio. l. 40. c. 6. Forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius salenne est tale: Caput mediae canis praecisae, et prior pars ad dexter am cum extis, posterior ad laevam viae ponitur. inter hanc divisam hostiam copiae armatae traducuntur. praeferuntur primo agmini etc. Et Curtio, l. 10. c. 9. Macedonum Reges ita lustrare solitt erant milites, ut discissa canis viscera ultimo in campo, in quem deducerentur, ab utraque abicerentur parte: intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx. Fieri vero haec lustratio solebat, cum Ξανθικὰ celebrarent, quod festum incidebat in diem 8. mensis Xanthici, quem Aprili nostro fere respondisse volunt. Vide Ioann. Meursium, Graeciae Feriatae, l. 5. in voce Ξανθικὰ, Alias sectio victimarum, et inter utramque partem transitus eorum, qui foedera pacta hôc symbolô ibant firmatum, nota ex Sacris profanisque Scriptoribus. Vide quoque infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”